라틴어 문장 검색

Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 2:1)
is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut
(아풀레이우스, 변명 92:8)
"omni denique provinciae voluptarii secessus sumus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:9)
Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:1)
Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur;
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:1)
sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 53:2)
ANNIANUS poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 2:1)
Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 16:1)
Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amoenitates vero et copias ubertatesque verborum Latina omnis facundia vix quaedam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 25:2)
Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 12:1)
Congrediendum igitur censuit et, tamquam in acie quadam, cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 9:1)
Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 7:1)
Poscunt enim plerunque pericula compensationem voluptariam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:27)
Sed ad principes id nihil est, qui, ut nunc sit, plerunque hortulanos consulunt, atque haud minore sumptu varia parum cum iudicio componunt, addentes etiam quandoque statuas et alia ad magnificentiam et pompam, sed ad genuinam hortorum voluptatem et amoenitatem nihil conducentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 12:4)
Uoluptariam uitam degas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION